Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus 11

Panem.Esuries justitiae ut ad saturitatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudinis. Ideo oramus: Panem nostrum quotidianum da nobis: sine quo fame moreremur.Panis, corpus Christi est, vel verbum Dei, vel ipse Deus, quo quotidie egemus, vel qui est super omnes substantias.Hic est panis vivus qui de coelo descenditJoan. 6., cujus naturae sublimitas super omnes substantias est.Nostrum.Quia Christus noster est factus, et Deus Pater cum Christo omnia nobis donavit. Ideo oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie detur per effectum.Supersubstantialem.Vel quotidianum. Quiaqui edunt me adhuc esurientEccl. 44.. Hic quotidianus, in patria aeternus. Hic panis assidue per fidem et charitatem interius reficere debet: quia sine eo nemo vivere potest. Vel panis dicuntur spiritualia praecepta, quae semper sunt exercenda vel conservanda.
(* Traductions européennes)